monumenta.ch > Plinius > sectio 83

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 20, 83
{XXXIII} quin et urinam eius, qui brassicam esitaverit, adservari iubet, calefactamque nervis remedio esse. verba ipsius subiciam ad exprimendam sententiam: puero pusillos, si laves ea urina, numquam debiles fieri. auribus quoque ex vino sucum brassicae tepidum instillari suadet idque etiam tarditati audientium prodesse adseverat, et inpetigines eadem sanari sine ulcere.